- CAMELORUM Mansiones
- CAMELORUM Mansionesapud Plin. l. 6. c. 28. ubi Thomnam caput Gebanitarum abesse a Gaza Iudaeae oppido quadragies quatuor triginta sex mill. pass idque spatium in mansiones camelorum sexaginta quinque dividi, scribit: Graece ςταθμοὶ, proprie dicebantur loca, ubi confectô itinere per noctem quiescebant; quemadmodum Mutationes seu Α᾿λλαγαὶ, loca mutandis animalibus destinata. Et quidem Mansio ut plurimum pro unius diei itinere sumebatur: at in Camelorum mansionibus non semper singulae mansiones singulis diebus itineris conficiendi respondebant, nam pro aquationum ratione, quae ὑδρδ´ματα vocabant, erant dispositae, Sic e. g. a Copto Beronicen usque portum Rubri maris, vetus Itinerarium, ducenta et quinquaginta octo mill. pass. computat, quod iter undecim Mansionibus confici docet, quarum singulae aut 20. aut 25. milliaribus constarent. Plinius vero idem illud iter a Copto Berenicen camelis confici scribit, aquationum ratione dispositis mansionibus, l. cit. c. 33. ubi novem tantum Man. siones numerat, cum tamen totum illud iter duodecimô die peragi dicat Sic idem, ubi supra singulis Manstonibus camelorum sexaginta novem milliaria plus minus imputat; da quem locum vide Salmas. ad Solin. p. 494. et seqq. Plura vero hanc in rem hîc passim in vocibus Aquatio, Hydreuma, Mansio, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.